monumenta.ch > Augustinus > 2
Augustinus, Epistolae, 21, 1. <<<     >>> 3.

Augustinus, Epistolae, 21, 2.

1 Sed arbitror Dominum meum propterea me sic emendare voluisse, quod multorum peccata nautarum, antequam expertus essem quid illic agitur, quasi doctior et melior reprehendere audebam.
2 Itaque posteaquam missus sum in medium, tunc sentire coepi temeritates reprehensionum mearum; quanquam et antea periculosissimum iudicarem hoc ministerium.
3 Et hinc erant lacrymae illae quas me fundere in civitate, ordinationis meae tempore, nonnulli fratres animadverterunt, et nescientes causas doloris mei, quibus potuerunt sermonibus, qui omnino ad vulnus meum non pertinerent, tamen bono animo consolati sunt.
4 Sed multo valde ac multo amplius expertus sum, quam putabam: non quia novos aliquos fluctus aut tempestates vidi quas ante non noveram, vel non audieram, vel non legeram, vel non cogitaveram; sed ad eas evitandas aut perferendas solertiam et vires meas omnino non noveram, et alicuius momenti arbitrabar.
5 Dominus autem irrisit me, et rebus ipsis ostendere voluit meipsum mihi.
Augustinus HOME