monumenta.ch > Augustinus > 3
Augustinus, Epistolae, 20, 2. <<<    

Augustinus, Epistolae, 20, 3.

1 Parvulum tuum plurimum saluto, et secundum praecepta Domini salutaria opto grandescere.
2 Domui quoque tuae unam fidem et devotionem veram, quae sola catholica est, provenire desidero et precor: in quam rem, si quam forte aliam nostram operam necessariam existimas, ne tibi vindicare dubites et communi domino fretus et iure charitatis.
3 Illud sane admonuerim religiosissimam prudentiam tuam, ut timorem Dei non irrationabilem vel inseras infirmiori vasi tuo, vel nutrias, divina lectione gravique colloquio.
4 Nemo enim fere sollicitus de statu animae suae, atque ob hoc sine pertinacia inquirendae voluntati Domini intentus est, qui bono demonstratore usus non dignoscat quid inter schisma quodlibet atque unam Catholicam intersit.
Augustinus HOME