monumenta.ch > Augustinus > 247 > 2
Augustinus, Epistolae, 20, 1. <<<     >>> 3.

Augustinus, Epistolae, 20, 2.

1 Gratulor tibi, et gratias ago Deo et Domino nostro de spe et fide et charitate tua tibique apud eum, quod de nobis tam bene existimas ut fideles Dei servos esse credas, idque ipsum in nobis corde purissimo diligas: quanquam hinc etiam gratulandum benevolentiae tuae potius, quam gratiae tibi agendae sint.
2 Tibi enim prodest ipsam diligere bonitatem, quam profecto diligit qui eum diligit quem credit bonum, sive ille se ita, sive aliter quam creditur habeat.
3 Unus tantum in hac re cavendus est error, ne quisquam non de homine, sed de ipso hominis bono aliter sentiat, quam veritas postulat.
4 Tu vero, frater dilectissime, qui nullo modo erras credendo vel sciendo, magnum bonum esse libenter Deo casteque servire, cum quemlibet hominum propterea diligis, quod huius boni participem credis, tecum est fructus tuus, etiam si ille non ita sit.
5 Quapropter tibi de hac re gratulandum est; illi autem, non si propterea diligitur, sed si talis est, qualem esse existimat a quo propterea diligitur.
6 Quales itaque nos simus, quantumque in Deum promoverimus, ipse viderit, cuius non solum de hominis bono, sed de homine ipso non potest errare iudicium.
7 Tibi ad mercedem beatitudinis, quod ad hanc rem attinet, satis est, quod nos tales credens quales oportet esse servos Dei, toto sinu cordis amplecteris.
8 Gratias vero tibi uberes agimus, quod nos cum laudas, tanquam tales simus, mirabiliter hortaris, ut tales esse cupiamus; uberiores etiam, si non solum te commendes orationibus nostris, sed etiam non praetermittas orare pro nobis.
9 Gratior est enim Deo pro fratre deprecatio, ubi sacrificium charitatis offertur.
Augustinus HOME