Augustinus, Epistolae, 20, 1.
1 | Cum a duobus tibi scripta deberentur, cumulatissime magis pars reddita est, quod unum nostrum praesentem vides, cuius ex ore cum me quoque accipis, poteram non rescribere, nisi ipso iubente fecissem, quo proficiscente supervacaneum videbatur esse quod feci. |
2 | Quapropter fertilius tecum fortasse colloquor, quam si coram adessem, cum et epistolam meam legis, et eum audis in cuius pectore me habitare optime nosti. |
3 | Cum magno gaudio litteras Sanctitatis tuae consideravi atque digessi, quod et christianum animum tuum sine ullo fuco iniqui temporis, et in nos amicissimum prae se gerunt. |