monumenta.ch > Augustinus > 1
Augustinus, Epistolae, 19, . . . <<<    

Augustinus, Epistolae, 19, 1.

1 Ut abs te abscessimus, dici non potest quanta suavitate nos perfuderit recordatio tui, ac saepe perfundat.
2 Recolimus enim ardore inquisitionis tuae, cum esset mirabilis, non fuisse perturbatam modestiam disputandi.
3 Nam neque flagrantius percontantem, neque tranquillius audientem, quemquam facile invenerim.
4 Vellem itaque tecum multum loqui: non enim multum esset, quantumcumque esset, si tecum loquerer.
5 Sed quia difficile est, quid opus est causas quaerere?
6 Prorsus difficile est: erit fortasse aliquando facillimum; ita Deus velit: nunc certe aliud est.
7 Dedi ergo negotium fratri, per quem litteras misi, ut omnia nostra legenda praebeat prudentissimae Charitati tuae.
8 Non enim aliquid meum inculcabit invito; novi enim quid benignitatis in nos animo geras; quae tamen si lecta probaveris, et vera pervideris, nostra esse non putes, nisi quia data sunt, eoque te convertas licet, unde tibi quoque est ut ea probares datum.
9 Nemo enim quod legit, in codice ipso cernit verum esse, aut in eo qui scripserit; sed in se potius, si eius menti quoddam non vulgariter candidum, sed a faece corporis remotissimum lumen veritatis impressum est.
10 Quod si falsa aliqua atque improbanda compereris, de humano nubilo irrorata scias, et ea vere nostra esse deputes.
11 Hortarer autem te ad quaerendum, nisi videre mihi viderer hiantia quaedam ora cordis tui; hortarer etiam, ut quod verum cognoveris viriliter teneas, nisi prae te ferres evidentissimum robur animi et consilii tui.
12 Totum enim se mihi brevi tempore, prope discussis corporis tegumentis, quod in te vivit, aperuit.
13 Neque ullo modo siverit Domini nostri misericordissima providentia, ut a catholico Christi grege tu vir tam bonus et egregie cordatus alienus sis.
Augustinus HOME