Augustinus, Epistolae, 18, 2.
1 | Sane quoniam te novi, accipe hoc quiddam grande et breve. |
2 | Est natura per locos et tempora mutabilis, ut corpus. |
3 | Et est natura per locos nullo modo, sed tantum per tempora etiam ipsa mutabilis, ut anima. |
4 | Et est natura quae nec per locos, nec per tempora mutari potest; hoc Deus est. |
5 | Quod hic insinuavi quoquo modo mutabile, creatura dicitur; quod immutabile, Creator. |
6 | Cum autem omne quod esse dicimus, in quantum manet dicamus, et in quantum unum est, omnis porro pulchritudinis forma unitas sit: vides profecto in ista distributione naturarum, quid summe sit, quid infime, et tamen sit; quid medie, maiusque infimo, et minus summo sit. |
7 | Summum illud est ipsa beatitas: infimum, quod nec beatum esse potest, nec miserum: quod vero medium, vivit inclinatione ad infimum, misere; conversione ad summum, beate vivit. |
8 | Qui Christo credit, non diligit infimum, non superbit in medio, atque ita summo inhaerere fit idoneus: et hoc est totum quod agere iubemur, monemur, accendimur. |