Augustinus, Epistolae, 18, 1.
1 | O utinam possem assidue tibi aliquid dicere! |
2 | Id autem aliquid est, ut curis exueremur inanibus, et curis indueremur utilibus. |
3 | Nam de securitate nescio utrum quidquam in hoc mundo sperandum sit. |
4 | Scripsi, nec recepi ulla rescripta. |
5 | Misi adversum Manichaeos libros, quos paratos et emendatos mittere potui, nec quidquam ex illis iudicii motusque nostri notum mihi factum est. |
6 | Nunc eos repetere iam me, vos autem restituere convenit. |
7 | Peto itaque ne differatis eos remittere cum rescriptis, quibus nosse cupio quid de illis geritis, vel adhuc ad illum errorem expugnandum quid armaturae vobis opus esse arbitremini. |