monumenta.ch > Augustinus > 2
Augustinus, Epistolae, 16, 1. <<<     >>> 3.

Augustinus, Epistolae, 16, 2.

1 Sed impatientem me esse tanti erroris, dissimulare non possum.
2 Quis enim ferat Iovi fulmina vibranti praeferri Mygdonem; Iunoni, Minervae, Veneri, Vestaeque Sanaem, et cunctis, proh nefas!
3 diis immortalibus archimartyrem Namphanionem?
4 inter quos Lucitas etiam haud minore cultu suspicitur, atque alii interminato numero (diis hominibusque odiosa nomina) qui conscientia nefandorum facinorum, specie gloriosae mortis, scelera sua sceleribus cumulantes, dignum moribus factisque suis exitum maculati repererunt.
5 Horum busta, si memoratu dignum est, relictis templis, neglectis maiorum suorum manibus, stulti frequentant, ita ut praesagium vatis illius indigne ferentis emineat: Inque Deum templis iuravit Roma per umbras.
(Lucanus.) Sed mihi hac tempestate propemodum videtur bellum Actiacum rursus exortum, quo Aegyptia monstra in Romanorum deos audeant tela vibrare, minime duratura.
Augustinus HOME