Augustinus, Epistolae, 16, 1.
1 | Avens crebro tuis affatibus laetificari, et instinctu tui sermonis, quo me paulo ante iucundissime salva charitate pulsasti, paria redhibere non destiti, ne silentium meum poenitudinem appellares. |
2 | Sed quaeso ut si haec quasi seniles artus esse duxeris, benignarum aurium indulgentia prosequaris. |
3 | Olympum montem deorum esse habitaculum, sub incerta fide Graecia fabulatur. |
4 | At vero nostrae urbis forum salutarium numinum frequentia possessum nos cernimus et probamus. |
5 | Equidem unum esse Deum summum, sine initio, sine prole naturae, ceu patrem magnum atque magnificum, quis tam demens, tam mente captus neget esse certissimum? |
6 | Huius nos virtutes per mundanum opus diffusas, multis vocabulis invocamus, quoniam nomen eius cuncti proprium videlicet ignoramus. |
7 | Nam Deus omnibus religionibus commune nomen est. |
8 | Ita fit ut dum eius quasi quaedam membra carptim, variis supplicationibus prosequimur, totum colere profecto videamur. |