monumenta.ch > Augustinus > 2
Augustinus, Epistolae, 15, 1. <<<    

Augustinus, Epistolae, 15, 2.

1 Gratissimum mihi est, quod in ultima epistola me participem domestici tui gaudii facere voluisti.
2 Sed, Mene salis placidi vultum fluctusque quietos
Ignorare iubes?
(Virg. V Aeneid.) quanquam nec me iubeas, nec ipse ignores.
3 Quare si ad melius cogitandum quies aliqua data est, utere divino beneficio.
4 Nec enim debemus nobis, cum ista proveniunt, sed illis per quos proveniunt, gratulari: quoniam iusta, et officiosa, et pro suo genere pacatior atque tranquillior rerum temporalium administratio recipiendorum aeternorum meritum gignit, si non teneat cum tenetur, nec implicet cum multiplicatur, si non cum pacatur involvat.
5 Ipsius enim Veritatis ore dictum est: Si in alieno fideles non fuistis, quod vestrum est quis dabit vobis (Luc. XVI, 12)?
6 Laxatis ergo curis mutabilium rerum, bona stabilia et certa quaeramus, supervolemus terrenis opibus nostris.
7 Nam et in mellis copia, non frustra pennas habet apicula; necat enim haerentem.
Augustinus HOME