Augustinus, Epistolae, 15, 1.
1 | Non haec epistola sic inopiam chartae indicat, ut membranas saltem abundare testetur. |
2 | Tabellas eburneas quas habeo, avunculo tuo cum litteris misi. |
3 | Tu enim huic pelliculae facilius ignosces, quia differri non potuit quod ei scripsi, et tibi non scribere etiam ineptissimum existimavi. |
4 | Sed tabellas, si quae ibi nostrae sunt, propter huiusmodi necessitates, mittas peto. |
5 | Scripsi quiddam de catholica religione, quantum Dominus dare dignatus est, quod tibi volo ante adventum meum mittere, si charta interim non desit. |
6 | Tolerabis enim qualemcumque scripturam ex officina maiorum. |
7 | De codicibus, praeter libros de Oratore, totum mihi excidit. |
8 | Sed nihil amplius rescribere potui, quam ut ipse sumeres quos liberet, et nunc in eadem maneo sententia. |
9 | Absens enim quid plus faciam non invenio. |