Augustinus, Epistolae, 14, 4.
1 | Item quaeris utrum summa illa veritas et summa sapientia et forma rerum, per quem facta sunt omnia, quem Filium Dei unicum sacra nostra profitentur, generaliter hominis, an etiam uniuscuiusque nostrum rationem contineat. |
2 | Magna quaestio. |
3 | Sed mihi videtur, quod ad hominem faciendum attinet, hominis quidem tantum non meam vel tuam ibi esse rationem; quod autem ad orbem temporis, varias hominum rationes in illa sinceritate vivere. |
4 | Verum hoc cum obscurissimum sit, qua similitudine illustrari possit ignoro: nisi forte ad artes illas quae insunt animo nostro confugiendum est. |
5 | Nam in disciplina metiendi una est anguli ratio, una quadrati. |
6 | Itaque quoties demonstrare angulum volo, non nisi una ratio anguli mihi occurrit. |
7 | Sed quadratum nequaquam scriberem, nisi quatuor simul angulorum rationem intuerer: ita quilibet homo una ratione, qua homo intelligitur, factus est. |
8 | At ut populus fiat, quamvis et ipsa una ratio, non tamen hominis ratio, sed hominum. |
9 | Si igitur pars huius universi est Nebridius, sicut est, et omne universum partibus confit; non potuit universi conditor Deus rationem partium non habere. |
10 | Quamobrem quod plurimorum hominum ibi ratio est, non ad ipsum hominem pertinet, quanquam miris rursum modis ad unum omnia redigantur. |
11 | Sed tu id commodius cogitabis: his contentus sis interim peto, quanquam iam excesserim Naevium. |