monumenta.ch > Augustinus > 3
Augustinus, Epistolae, 14, 2. <<<     >>> 4.

Augustinus, Epistolae, 14, 3.

1 At enim hoc, inquies, rationi tantum: quod autem sol ab astris differt, sensibus etiam clarum atque manifestum est.
2 Si magnitudinem me cogis respicere, nosti de intervallis quam multa dicantur, et ad quantum incertum perspicuitas ista revocetur.
3 Sed ut concedam ita esse ut apparet, sic enim et credo, cuius tandem et sensum fefellit illa proceritas Naevii pede longioris quam qui est sex longissimus?
4 cui te credo nimium quaesisse hominem aequalem, et cum minime reperisses, usque in eius formam nostram epistolam tendere voluisse.
5 Quare cum in terris quoque aliquid tale existat, nihil de coelo puto esse mirandum.
6 Si autem te movet, quod praeter solem nullius sideris lumen implet diem; quis, quaeso te, hominibus tantus apparuit quantus ille homo quem Deus suscepit, longe aliter quam caeteros sanctos atque sapientes?
7 Quem si cum aliis sapientibus conferas, maiori distantia continetur, quam collatione solis caetera sidera.
8 Quam sane similitudinem diligenter intuere.
9 Fieri enim potest mente qua excellis, ut quamdam quaestionem de homine Christo a te propositam transeuntes dissolverimus.
Augustinus HOME