Augustinus, Epistolae, 14, 2.
1 | Scribis cur ego et tu cum simus singuli eadem multa faciamus, sol autem non idem faciat quod caetera sidera. |
2 | Cuius rei causam conarer. |
3 | Nam si eadem nos agimus, multa et ille cum caeteris agit: si non ille, nec nos. |
4 | Ambulo et ambulas, movetur et moventur; vigilo et vigilas; lucet et lucent; disputo et disputas; circuit et circumeunt: tametsi actus animi nullo modo est iis, quae videmus, comparandus. |
5 | Si autem animum, ita ut aequum est, animo conferas, magis idem vel cogitare vel contemplari, vel si quid aliud commodius dicitur, si ullus eis inest animus, sidera quam homines consideranda sunt. |
6 | Caeterum in corporum motibus, si, ut soles diligenter attendas, nihil omnino a duobus idem fieri potest. |
7 | An tu cum deambulamus simul, statim idem nos agere existimas? |
8 | Absit a prudentia tua. |
9 | Septentrioni namque vicinior nostrum qui deambulat, aut alterum pari motu antecedat, aut tardius ingrediatur necesse est; neutrum tamen sentiri potest. |
10 | Sed tu, ni fallor, quid intelligamus, non quid sentiamus exspectas. |
11 | Quod si ab axe in meridiem tendamus, coniuncti nobis atque inhaerentes quantum valemus, innitamurque marmori laevi et aequali, vel etiam ebori, tam non potest esse amborum idem motus, quam venae pulsus, quam forma, quam facies. |
12 | Remove nos et pone Glauciam prolem, nihil egeris. |
13 | Quippe his etiam simillimis geminis tanta est necessitas ut proprie moveantur, quanta fuit ut singuli nascerentur. |