monumenta.ch > Augustinus > . . .


Augustinus, Epistolae, 14, . . .

1 NEBRIDIO AUGUSTINUS. 1 Recentissimis litteris tuis respondere malui; non quod contempserim praecedentia quaesita tua, minusve me delectaverint, sed quod in respondendo maiora quam opinaris molior.
2 Quanquam enim longiorem, quam longissima est, epistolam tibi mittendam esse praescripseris, non tamen tantum habemus otii, quantum existimas, et quantum nos semper optasse nosti et optamus.
3 Nec quaeras cur ita sit: illa enim facilius quibus impedior, quam cur impediar exposuerim.
Augustinus HOME