Augustinus, Epistolae, 13, 3.
1 | Hic forsitan dicas, quanquam corpora percipi nequeant, multa nos tamen ad corpus pertinentia intelligibiliter posse percipere, ut est quod novimus esse corpus. |
2 | Quis enim neget, aut quis hoc verisimile potius quam verum esse fateatur? |
3 | Ita cum ipsum corpus verisimile sit, esse tamen in natura tale quiddam verissimum est: ergo corpus sensibile, esse autem corpus intelligibile iudicatur; non enim posset aliter percipi. |
4 | Ita nescio quid illud, de quo quaerimus, corpus, quo inniti anima, ut de loco ad locum transeat, putatur, quanquam etiamsi non sensibus nostris, tamen quibusdam longe vegetioribus sensibile sit, utrum tamen sit, intelligibiliter cognosci potest. |