Augustinus, Epistolae, 13, 2.
1 | Necesse est te meminisse quod crebro inter nos sermone iactatum est, nosque iactavit anhelantes, atque aestuantes, de animae scilicet vel perpetuo quodam corpore, vel quasi corpore, quod a nonnullis etiam dici vehiculum recordaris. |
2 | Quam rem certe, siquidem loco movetur, non esse intelligibilem, clarum est. |
3 | Quidquid autem intelligibile non est, intelligi non potest. |
4 | At quod intellectum fugit, si saltem sensum non refugit, aestimare inde aliquid verisimiliter non usquequaque denegatur. |
5 | Quod vero neque intelligi neque sentiri potest, temerariam nimis atque nugatoriam gignit opinionem; et hoc de quo agimus tale est, si tamen est. |
6 | Cur ergo, quaeso te, non nobis ad hanc quaestiunculam indicimus ferias, et nos totos imprecato Deo in summam serenitatem naturae summae viventis attollimus? |