monumenta.ch > Augustinus > 4
Augustinus, Epistolae, 11, 3. <<<    

Augustinus, Epistolae, 11, 4.

1 Nunc accipe quomodo possit non movere animum illud quod movet.
2 Species quae proprie Filio tribuitur, ea pertinet etiam ad disciplinam, et ad artem quamdam, si bene hoc vocabulo in his rebus utimur, et ad intelligentiam qua ipse animus rerum cogitatione formatur.
3 Itaque quoniam per illam susceptionem hominis id actum est, ut quaedam nobis disciplina vivendi, et exemplum praecepti, sub quarumdam sententiarum maiestate ac perspicuitate insinuaretur, non sine ratione hoc totum Filio tribuitur.
4 In multis enim rebus quas cogitationi et prudentiae committo tuae, quamvis multa insint, aliquid tamen eminet, et ideo sibi proprietatem quamdam non absurde vindicat; velut in illis tribus generibus quaestionum, etiamsi quaeratur an sit, ibi est et quid sit, esse enim non potest profecto, nisi aliquid sit; ibi etiam, probandum improbandumve sit; quidquid enim est, nonnulla aestimatione dignum est: ita cum quaeritur quid sit, necesse est ut et sit, et aliqua aestimatione pendatur.
5 Hoc modo etiam cum quaeritur quale sit, et aliquid est utique ita, cum sibi inseparabiliter iuncta sunt omnia; nomen tamen quaestio non ex omnibus accipit, sed ut sese habuerit quaerentis intentio.
6 Ergo disciplina hominibus est necessaria, qua imbuerentur, et qua ad modum formarentur.
7 Non tamen idipsum quod per hanc disciplinam fit in hominibus, aut non esse possumus dicere, aut non appetendum; sed scire prius intendimus, et per quod coniiciamus aliquid, et in quo maneamus.
8 Demonstranda igitur prius erat quaedam norma et regula disciplinae; quod factum est per illam suscepti hominis dispensationem quae proprie Filio tribuenda est, ut esset consequens et ipsius Patris, id est unius principii ex quo sunt omnia, cognitio per Filium, et quaedam interior et ineffabilis sua vitas atque dulcedo, in ista cognitione permanendi contemnendique omnia mortalia, quod donum et munus proprie Spiritui sancto tribuitur.
9 Ergo cum agantur omnia summa communione et inseparabilitate, tamen distincte demonstranda erant propter imbecillitatem nostram, qui ab unitate in varietatem lapsi sumus.
10 Nemo enim quemquam erigit ad id in quo ipse est, nisi aliquantum ad id, in quo est ille, descendat.
11 Habes epistolam, non quae tuam curam de hac re finierit, sed quae cogitationes tuas certo fortasse aliquo fundamento inchoaverit; ut caetera ingenio quod mihi notissimum est, persequaris, et pietate cui maxime standum est, consequaris.
Augustinus HOME