Augustinus, Epistolae, 11, 2.
1 | Accipe igitur quid mihi videatur de susceptione hominis mystica quam propter salutem nostram factam esse religio, qua imbuti sumus, credendum cognoscendumque commendat: quam quaestionem non facillimam omnium elegi, cui potissimum responderem. |
2 | Illa namque quae de hoc mundo quaeruntur, nec satis ad beatam vitam obtinendam mihi videntur pertinere; et si aliquid afferunt voluptatis, cum investigantur, metuendum est tamen ne occupent tempus rebus impendendum melioribus. |
3 | Quamobrem quod ad hoc pertinet susceptum in praesentia, prius miror te esse commotum cur non Pater sed Filius dicatur hominem suscepisse, sed etiam Spiritus sanctus. |
4 | Nam ista Trinitas catholica fide ita inseparabilis commendatur et creditur, ita etiam a paucis sanctis beatisque intelligitur, ut quidquid ab ea fit, simul fieri sit existimandum, et a Patre, et a Filio, et a Spiritu sancto: nec quidquam Patrem facere, quod non et Filius et Spiritus sanctus, nec quidquam Spiritum sanctum, quod non et Pater et Filius, nec quidquam Filium, quod non et Pater et Spiritus sanctus faciat. |
5 | Ex quo videtur esse consequens, ut hominem Trinitas tota susceperit: nam si Filius suscepit, Pater autem et Spiritus sanctus non susceperunt, aliquid praeter invicem faciunt. |
6 | Cur ergo in mysteriis et sacris nostris hominis susceptio Filio tributa celebratur? |
7 | Haec est plenissima quaestio ita difficilis, et de re tam magna, ut nec sententia hic satis expedita, nec eius probatio satis secura esse possit. |
8 | Audeo tamen, siquidem ad te scribo, significare potius quid meus animus habeat, quam explicare; ut caetera pro ingenio tuo et familiaritate nostra, qua fit ut me optime noveris, per te ipse coniectes. |