Augustinus, Epistolae, 11, 1.
1 | Cum me vehementer agitaret quaestio, a te dudum cum quadam etiam familiari obiurgatione proposita, quonam pacto una vivere possemus, et de hoc solo statuissem rescribere tibi, et rescripta flagitare, neque ad aliud aliquid, quod ad nostra studia pertinet, stilum avertere, ut inter nos istud ipsum terminaretur, cito me securum fecit recentis epistolae tuae brevissima et verissima ratio: propterea scilicet hinc non esse cogitandum, quia vel nos cum potuerimus ad te, vel tu cum potueris ad nos necessario venturus sis. |
2 | Hinc ergo, ut dixi, securus effectus consideravi omnes epistolas tuas, ut viderem quarum responsionum debitor sim. |
3 | In quibus tam multas quaestiones reperi, ut etiamsi facile dissolvi possent, ipso acervo cuiusvis ingenium otiumque superarent. |
4 | Tam vero difficiles sunt, ut etsi una earum mihi esset imposita, non dubitarem me onustissimum confiteri. |
5 | Hoc autem prooemium ad id valet, ut tantisper desinas nova quaerere, donec toto aere alieno liberemur, et de solo iudicio tuo mihi rescribas. |
6 | Quanquam scio quam sit adversum me, qui tuarum divinarum cogitationum vel tantisper particeps esse differo. |