monumenta.ch > Augustinus > 3
Augustinus, Epistolae, 10, 2. <<<    

Augustinus, Epistolae, 10, 3.

1 Quod si in naturam humanam talis vita non cadit, ur aliquando evenit ista securitas?
2 cur tanto evenit crebrius, quanto quisque in mentis penetralibus adorat Deum?
3 cur in actu etiam humano plerumque ista tranquillitas manet, si ex illo adyto ad agendum quisque procedat?
4 cur interdum et cum loquimur, mortem non formidamus, cum autem non loquimur, etiam cupimus?
5 Tibi dico, non enim hoc cuilibet dicerem, tibi, inquam, dico, cuius itinera in superna bene novi, tune, cum expertus saepe sis quam dulce vivat, cum amori corporeo animus moritur, negabis tandem totam hominis vitam posse intrepidam fieri, ut rite sapiens nominetur?
6 aut hanc affectionem, qua ratio nititur, tibi accidisse unquam, nisi cum in intimis tuis angeris, asserere audebis?
7 Quae cum ita sint, restare unum vides, ut tu quoque in commune consulas, quo vivamus simul.
8 Quid enim cum matre agendum sit, quam certe frater Victor non deserit, tu multo melius calles quam ego.
9 Alia scribere, ne te ab ista cogitatione averterem, nolui.
Augustinus HOME