monumenta.ch > Augustinus > 2
Augustinus, Epistolae, 10, 1. <<<     >>> 3.

Augustinus, Epistolae, 10, 2.

1 Profectiones ergo quas quietas et faciles habere nequeas, per totam cogitare vitam, non est hominis de illa una ultima, quae mors vocatur, cogitantis; de qua vel sola intelligis vere esse cogitandum.
2 Dedit quidem Deus paucis quibusdam, quos gubernatores ecclesiarum esse voluit, ut et illam non solum exspectarent fortiter, sed alacriter etiam desiderarent, et earum obeundarum labores sine ullo angore susciperent: sed neque iis qui ad huiusmodi administrationes temporalis honoris amore raptantur, neque rursum iis, qui cum sint privati, negotiosam vitam appetunt, hoc tantum bonum concedi arbitror, ut inter strepitus inquietosque conventus atque discursus, cum morte familiaritatem, quam quaerimus, faciant; deificari enim utrisque in otio licebat.
3 Aut si hoc falsum est, ego sum omnium, ne dicam stultissimus, certe ignavissimus, cui nisi proveniat quaedam secura cessatio, sincerum illud bonum gustare atque amare non possum.
4 Magna secessione a tumultu rerum labentium, mihi crede, opus est, ut non duritia, non audacia, non cupiditate inanis gloriae, non superstitiosa credulitate fiat in homine, nihil timere.
5 Hinc enim fit illud etiam solidum gaudium, nullis omnino laetitiis ulla ex particula conferendum.
Augustinus HOME