Augustinus, Epistolae, 10, 1.
1 | Nunquam aeque quidquam tuarum inquisitionum me in cogitando tenuit aestuantem, atque illud quod recentissimis litteris tuis legi, ubi nos arguis quod consulere negligamus ut una nobis vivere liceat. |
2 | Magnum crimen, et, nisi falsum esset, periculosissimum. |
3 | Sed cum probabilis ratio demonstrare videatur, hic nos potius quam Carthagini, vel etiam ruri, ex sententia posse degere, quid tecum agam, mi Nebridi, prorsus incertus sum. |
4 | Mittaturne ad te accommodissimum tibi vehiculum? |
5 | nam basterna innoxie te vehi posse noster Lucinianus auctor est. |
6 | At matrem cogito, ut quae absentiam sani non ferebat, imbecilli multo minus esse laturam. |
7 | Veniamne ipse ad vos? |
8 | At hic sunt qui nec venire mecum queant, et quos deserere nefas putem. |
9 | Tu enim potes et apud tuam mentem suaviter habitare; ii vero ut idem possint, satagitur. |
10 | Eamne crebro et redeam, et nunc tecum, nunc cum ipsis sim? |
11 | At hoc neque simul, neque ex sententia vivere est. |
12 | Non enim brevis est via, sed tanta omnino, cuius peragendae negotium saepe suscipere, non sit ad optatum otium pervenisse. |
13 | Huc accedit infirmitas corporis, qua ego quoque, ut nosti, non valeo quod volo, nisi omnino desinam quidquam plus velle quam valeo. |