monumenta.ch > Augustinus > 5
Augustinus, Epistolae, 9, 4. <<<    

Augustinus, Epistolae, 9, 5.

1 Possunt latissime ista tractari, et multis rerum testimoniis ad certiorem plenioremque perduci notitiam.
2 Sed huic epistolae adiunge illam quam tibi nuper de imaginibus et de memoria misi, et eam diligentius pertracta: nam minus plene a te intellecta, rescripto tuo mihi apparuit.
3 Huic ergo quam nunc legis, cum adiunxeris de illa quod dictum ibi est, de naturali quadam facultate animi minuentis et augentis cogitatione quodlibet; fortasse etiam formae corporum, quas nunquam vidimus, vel cogitando apud nos vel somniando figurentur.
Augustinus HOME