Augustinus, Epistolae, 9, 4.
1 | Sed hoc tamen si non vis simile a nobis paetereunter accipere, versa id cogitatione quantum potes. |
2 | Nam si animo existat assidue aliqua difficultas agendi atque implendi quod cupit, assidue irascitur. |
3 | Ira est autem, quantum mea fert opinio, turbulentus appetitus auferendi ea quae facilitatem actionis impediunt. |
4 | Itaque plerumque non hominibus tantum, sed calamo irascimur in scribendo, eumque collidimus atque frangimus; et aleatores tesseris, et pictores penicillo, et cuique instrumento quilibet, ex quo difficultatem se pati arbitratur. |
5 | Hac autem assiduitate irascendi fel crescere etiam medici affirmant. |
6 | Cremento autem fellis rursus et facile ac prope nullis causis existentibus irascimur. |
7 | Ita quod suo motu animus fecit in corpore, ad eum rursus commovendum valebit. |