Augustinus, Epistolae, 9, 3.
1 | Arbitror enim omnem motum animi aliquid facere in corpore. |
2 | Id autem usque ad nostros exire sensus, tam hebetes, tamque tardos, cum sunt maiores animi motus; velut cum irascimur, aut tristes, aut gaudentes sumus. |
3 | Ex quo licet coniicere, cum etiam cogitamus aliquid, neque id nobis in nostro corpore apparet, apparere tamen posse aeriis aethereisve animantibus, quorum et sensus acerrimus, et in cuius comparatione noster ne sensus quidem putandus est. |
4 | Igitur ea quae, ut ita dicam, vestigia sui motus animus figit in corpore, possunt et manere, et quemdam quasi habitum facere; quae latenter cum agitata fuerint et contrectata, secundum agitantis et contrectantis voluntatem, ingerunt nobis cogitationes et somnia; atque id fit mira facilitate. |
5 | Si enim nostrorum corporum terrenorum et tardissimorum exercitationes, agendis organis musicis, seu in funambulo, caeterisque huiuscemodi spectaculis innumerabilibus, ad quaedam incredibilia pervenisse manifestum est; nequaquam est absurdum, eos qui aerio vel aethereo corpore aliquid in corporibus agunt, quae naturali ordine penetrant, longe maiore uti facilitate ad movendum quidquid volunt, non sentientibus nobis, et tamen inde aliquid perpetientibus. |
6 | Ne que enim etiam quomodo fellis abundantia nos ad iram crebriorem cogat sentimus; et tamen cogit, cum haec ipsa, quam dixi, abundantia facta sit irascentibus nobis. |