monumenta.ch > Augustinus > 2
Augustinus, Epistolae, 9, 1. <<<     >>> 3.

Augustinus, Epistolae, 9, 2.

1 Epistolas tuas cum considerarem, quibus non dubium tibi quaerenti magna respondi, vehementer me illa terruit, qua percontaris quomodo fiat ut nobis a superioribus potestatibus vel a daemonibus, et cogitationes quaedam inserantur et somnia.
2 Magna enim res est, cui tu quoque pro tua prudentia perspicis, non epistola, sed aut praesenti collocutione, aut aliquo libello respondendum esse.
3 Tentabo tamen, callens ingenium tuum, quaedam quaestionis huius lumina praeseminare, ut aut caetera tecum ipse contexas, aut posse ad rei tantae probabilem investigationem perveniri minime desperes.
Augustinus HOME