Augustinus, Epistolae, 9, 1.
1 | Quanquam mei animi cognitor sis, fortasse tamen ignoras quantum velim praesentia tua frui. |
2 | Verum hoc tam magnum beneficium Deus quandoque praestabit. |
3 | Legi rectissimam epistolam tuam, in qua de solitudine questus es, et quadam desertione a familiaribus tuis, cum quibus vita dulcissima est. |
4 | Sed quid aliud hic tibi dicam, nisi quod te non dubito facere? |
5 | Confer te ad tuum animum, et illum in Deum leva, quantum potes. |
6 | Ibi enim certius habes et nos, non per corporeas imagines, quibus nunc in nostra recordatione uti necesse est; sed per illam cogitationem, qua intelligis non loco esse nos simul. |