monumenta.ch > Augustinus > 1
Augustinus, Epistolae, 8, . . . <<<    

Augustinus, Epistolae, 8, 1.

1 Festinanti mihi ad rem pervenire, nullum prooemium, nullum placet exordium.
2 Qui fit, mi Augustine, vel qui modus est ille, quo utuntur superiores potestates, quas coelestes intelligi volo, cum eis placet nobis dormientibus aliqua somnia demonstrare?
3 Qui, inquam, modus est; id est, quomodo id faciunt, qua arte, quibus manganis, quisbusve instrumentis aut medicamentis?
4 animumne nostrum per cogitationes suas impellunt, ut nos etiam ea cogitando imaginemur?
5 an ipsa in suo corpore, vel in sua phantasia, facta nobis offerunt et ostendunt?
6 Sed si in suo corpore ea faciunt, sequitur ut et nos alios oculos corporeos intrinsecus habeamus cum dormimus, quibus illa videamus quae illi in suo corpore formaverint.
7 Si vero ad istas res non corpore adiuvantur suo, sed in phantastico suo ista disponunt, atque ita phantastica nostra contingunt, et fit visum quod est somnium; cur, quaeso te, non ego phantastico meo tuum phantasticum ea somnia generare compello, quae mihi primo in eo ipse formavi?
8 Certe et mihi est phantasia, et quod volo potens est fingere, cum omnino nullum tibi facio somnium, sed ipsum corpus nostrum video in nobis somnia generare.
9 Nam cum semel habuerit per affectum quo animae copulatur, cogit nos idipsum miris modis per phantasiam simulare.
10 Saepe dormientes cum sitimus, bibere somniamus, et esurientes quasi comedentes videmur; et multa talia, quae quasi commercio quodam a corpore in animam phantastice transferuntur.
11 Haec pro sui obscuritate, pro nostraque imperitia, ne mireris si minus eleganter minusque subtiliter explicata sunt: tu id facere quantum poteris laborabis.
Augustinus HOME