monumenta.ch > Augustinus > 7
Augustinus, Epistolae, 7, 3, 6. <<<    

Augustinus, Epistolae, 7, 3, 7.

1 Nec mirere quo pacto ea quae in rerum natura figurantur et fingi possunt, non primo in anima quae omnibus inest commista volvantur, cum ea nunquam extrinsecus senserit.
2 Nam etiam nos cum indignando aut laetando, caeterisque huiuscemodi animi motibus, multos in nostro corpore vultus coloresque formamus, prius nostra cogitatio quod facere possimus tales imagines concipit.
3 Consequuntur ista miris illis modis, et committendis cogitationi tuae, cum in anima sine ulla corporalium figura falsitatum numeri actitantur occulti.
4 Ex quo intelligas velim, cum tam multos animi motus esse sentias expertes omnium, de quibus nunc quaeris, imaginum, quolibet alio motu animam sortiri corpus quam sensibilium cogitatione formarum, quas eam, priusquam corpore sensibusque utatur, nullo modo arbitror pati posse.
5 Quamobrem pro nostra familiaritate, et pro ipsius divini iuris fide sedulo monuerim, charissime mihi ac iucundissime, nullam cum istis infernis umbris copules amicitiam, neve illam quae copulata est, cunctere divellere.
6 Nullo enim modo resistitur corporis sensibus, quae nobis sacratissima disciplina est, si per eos inflictis plagis vulneribusque blandimur.
Augustinus HOME