monumenta.ch > Augustinus > 2
Augustinus, Epistolae, 7, 1, 1. <<<    

Augustinus, Epistolae, 7, 1, 2.

1 Hic tu fortasse quaeris: Quorsum ista?
2 praesertim cum animadvertas utrumlibet horum non posse in memoriam venire, nisi viso illo imaginario.
3 At mihi satis est sic interim ostendisse, posse dici earum etiam rerum, quae nondum interierunt, memoriam.
4 Verum quid me adiuvet, facito intentus accipias.
5 Nonnulli calumniantur adversus Socraticum illud nobilissimum inventum, quo asseritur, non nobis ea quae discimus, veluti nova inseri, sed in memoriam recordatione revocari; dicentes memoriam praeteritarum rerum esse, haec autem quae intelligendo discimus, Platone ipso auctore, manere semper, nec posse interire, ac per hoc non esse praeterita: qui non attendunt illam visionem esse praeteritam, qua haec aliquando vidimus mente; a quibus quia defluximus, et aliter alia videre coepimus, ea nos reminiscendo revisere, id est, per memoriam.
6 Quamobrem si, ut alia omittam, ipsa aeternitas semper manet, nec aliqua imaginaria figmenta conquirit, quibus in mentem quasi vehiculis veniat, nec tamen venire posset, nisi eius meminissemus, potest esse quarumdam rerum sine ulla imaginatione memoria.
Augustinus HOME