Augustinus, Epistolae, 7, 1, 1.
1 | Prooemio supersidam, et cito incipiam quod me iamiamque vis dicere, praesertim non cito desiturus. |
2 | Memoria tibi nulla videtur esse posse sine imaginibus vel imaginariis visis, quae phantasiarum nomine appellare voluisti: ego aliud existimo. |
3 | Primum ergo videndum est non nos semper rerum praetereuntium meminisse, sed plerumque manentium. |
4 | Quare, cum sibi memoria praeteriti temporis vindicet tenacitatem; constat eam tamen partim eorum esse quae nos deserunt, partim eorum quae deseruntur a nobis. |
5 | Nam cum recordor patrem meum, id utique recordor quod me deseruit, et nunc non est: cum autem Carthaginem, id quod est, et quod ipse deserui. |
6 | In utroque tamen generum horum, praeteritum tempus memoria tenet. |
7 | Nam et illum hominem, et istam urbem, ex eo quod vidi, non ex eo quod video, memini. |