monumenta.ch > Augustinus > 2
Augustinus, Epistolae, 6, 1. <<<    

Augustinus, Epistolae, 6, 2.

1 Audi aliud: cur, quaeso te, non a se potius quam a sensu phantasiam habere omnes imagines dicimus?
2 Potest enim, quemadmodum animus intellectualis ad intelligibilia sua videnda a sensu admonetur potius quam aliquid accipit, ita et phantasticus animus ad imagines suas contemplandas, a sensu admoneri potius quam aliquid assumere.
3 Nam forte inde contingit, ut ea quae sensus non videt, ille tamen aspicere possit: quod signum est, in se et a se habere omnes imagines.
4 De hac re quoque quid sentias, respondebis.
Augustinus HOME