Augustinus, Epistolae, 6, 1.
1 | Epistolas tuas perplacet ita servare ut oculos meos. |
2 | Sunt enim magnae, non quantitate, sed rebus, et magnarum rerum magnas continent probationes. |
3 | Illae mihi Christum, illae Platonem, illae Plotinum sonabunt. |
4 | Erunt igitur mihi, et ad audiendum propter eloquentiam dulces, et ad legendum propter brevitatem faciles, et ad intelligendum propter sapientiam salubres. |
5 | Curabis ergo quod tuae menti sanctum bonumve fuerit visum, me docere. |
6 | His autem litteris respondebis, cum de phantasia et memoria subtilius aliquid disputaris. |
7 | Mihi enim ita videtur, quod quamvis non omnis phantasia cum memoria sit, omnis tamen memoria sine phantasia esse non possit. |
8 | Sed dicis: Quid, cum recordamur nos intellexisse, aut cogitasse aliquid? |
9 | Contra haec ego respondeo, et dico propterea hoc evenisse, quia cum intelleximus vel cogitavimus corporeum ac temporale aliquid, genuimus quod ad phantasiam pertinet: nam aut verba intellectui cogitationibusque nostris adiunximus, quae verba sine tempore non sunt, et ad sensum vel phantasiam pertinent: aut tale aliquid intellectus noster cogitatione passus est, quod in animo phantastico memoriam facere potuisset. |
10 | Haec ego inconsiderate ac perturbate, ut soleo, dixi: tu explorabis, et falso reiecto, veritatem in litteris conferes. |