Augustinus, Epistolae, EPISTOLA V . Augustinum Nebridius deplorat, quod nimium interpelletur civium negotiis ab otio contemplationis.
1 | AUGUSTINO NEBRIDIUS. Itane est, mi Augustine, fortitudinem ac tolerantiam negotiis civium praestas, necdum tibi redditur illa exoptata cessatio? |
2 | Quaeso, qui te tam bonum homines interpellant? |
3 | Credo qui nesciunt quid ames, quid concupiscas. |
4 | Nullusne tibi est amicorum, qui eis amores referat tuos? |
5 | nec Romanianus, nec Lucinianus? |
6 | Me certe audiant. |
7 | Ego clamabo, ego testabor te Deum amare, illi servire atque inhaerere cupere. |
8 | Vellem ego te in rus meum vocare, ibique acquiescere. |
9 | Non enim timebo me seductorem tui dici a civibus tuis, quos nimium amas, et a quibus nimium amaris. |