monumenta.ch > Augustinus > 2
Augustinus, Epistolae, 4, 1. <<<    

Augustinus, Epistolae, 4, 2.

1 Quod nolo in eam partem accipias, ut nos in his rebus quasi ad quamdam mentis iuventutem firmioris intelligentiae robore pervenisse existimes.
2 Pueri enim sumus, sed, ut dici assolet, forsitan belli, et non mali.
3 Nam plerumque perturbatos et sensibilium plagarum curis refertos mentis oculos illa tibi notissima ratiuncula in respirationem levat, mentem atque intelligentiam oculis et hoc vulgari aspectu esse meliorem: quod non ita esset, nisi magis essent illa quae intelligimus, quam ista quae cernimus.
4 Cui ratiocinationi utrum nihil valide inimicum sit, peto mecum consideres.
5 Hac ego interim recreatus, cum Deo in auxilium deprecato, et in ipsum, et in ea quae verissime vera sunt attolli coepero, tanta nonnunquam rerum manentium praesumptione compleor, ut mirer interdum illa mihi opus esse ratiocinatione, ut haec esse credam, quae tanta insunt praesentia, quanta sibi quisque sit praesens.
6 Recole tu quoque; nam te fateor huius rei esse diligentiorem, ne quid forte nesciens rescriptis adhuc debeam.
7 Nam mihi non facit fidem tam multorum onerum, quae aliquando numeraveram, tam repentina depositio: quamvis te accepisse litteras meas non dubitem, quarum rescripta non habeo.
Augustinus HOME