monumenta.ch > Augustinus > 1
Augustinus, Epistolae, 4, . . . <<<     >>> 2.

Augustinus, Epistolae, 4, 1.

1 Mirum admodum est, quam mihi praeter spem evenerit, quod cum requiro quibus epistolis tuis mihi respondendum remanserit, unam tantum inveni quae me adhuc debitorem teneret, qua petis ut tanto nostro otio, quantum esse arbitraris tecum, aut nobiscum cupis, indicemus tibi quid in sensibilis atque intelligibilis naturae discernentia profecerimus.
2 Sed non arbitror occultum tibi esse, si falsis opinionibus tanto quisque inseritur magis, quanto magis in eis familiariusque volutatur, multo id facilius in rebus veris animo accidere.
3 Ita tamen paulatim ut per aetatem proficimus.
4 Quippe cum plurimum inter puerum et iuvenem distet, nemo a pueritia quotidie interrogatus se aliquando iuvenem dicet.
Augustinus HOME