Augustinus, Epistolae, 3, 5.
1 | Haec placuit scribere tibi. |
2 | Delectat enim me quod mihi gratias agis, si nihil te quod in buccam venerit celem; et gaudeo, quia sic tibi placeo. |
3 | Apud quem igitur libentius ineptiam, quam cui displicere non possum? |
4 | At si in potestate fortunae est, ut hominem amet homo, vide quam beatus sim, qui de fortuitis tam multum gaudeo, et talia bona, fateor, desidero mihi ubertim accrescere. |
5 | Fortunae autem bona verissimi sapientes, quos solos beatos fas est vocari, nec timeri voluerunt, nec cupi, an cupiri, tu videris. |
6 | Et belle accidit. |
7 | Nam volo me declinationis huius gnarum facias. |
8 | Cum enim adiungo verba similia, incertior fio. |
9 | Nam ita est cupio, ut fugio, ut sapio, ut iacio, ut capio; sed utrum fugiri an fugi, utrum sapiri an sapi, sit modus infinitus, ignoro. |
10 | Possem attendere iaci et capi, ni vererer ne me caperet, et pro ludibrio iaceret quo vellet, qui aliud iactum et captum, aliud fugitum, cupitum, sapitum esse convinceret. |
11 | Quae item tria, utrum penultima longa et inflexa, an gravi brevique pronuntianda sint, similiter nescio. |
12 | Provocaverim te ad epistolam longiorem; peto, ut paulo diutius te legam. |
13 | Nam non queo tantum dicere, quantum volupe est legere te. |