monumenta.ch > Augustinus > 4
Augustinus, Epistolae, 3, 3. <<<     >>> 5.

Augustinus, Epistolae, 3, 4.

1 Unde constamus?
2 Ex animo et corpore.
3 Quid horum melius?
4 Videlicet animus.
5 Quid laudant in corpore?
6 Nihil aliud video quam pulchritudinem.
7 Quid est corporis pulchritudo?
8 Congruentia partium cum quadam coloris suavitate.
9 Haec forma ubi vera melior, an ubi falsa?
10 Quis dubitet ubi vera est, esse meliorem?
11 Ubi ergo vera est?
12 In animo scilicet.
13 Animus igitur magis amandus est quam corpus.
14 Sed in qua parte animi ista est veritas?
15 In mente atque intelligentia.
16 Quid huic adversatur?
17 Sensus.
18 Resistendum ergo sensibus totis animi viribus?
19 Liquet.
20 Quid si sensibilia nimium delectant?
21 Fiat ut non delectent.
22 Unde fit?
23 Consuetudine iis carendi appetendique meliora.
24 Quid si moritur animus?
25 Ergo moritur veritas, aut non est intelligentia veritas, aut intelligentia non est in animo, aut potest mori aliquid in quo aliquid immortale est: nihil autem horum fieri posse Soliloquia nostra iam continent, satisque persuasum est; sed nescio qua consuetudine malorum territamur atque titubamus.
26 Postremo etiamsi moritur animus, quod nullo modo posse fieri video, non esse tamen beatam vitam in laetitia sensibilium, hoc otio satis exploratum est.
27 His rebus fortasse atque talibus Nebridio meo si non beatus, at certe quasi beatus videor: videar et mihi; quid inde perdo, aut cur parcam bonae opinioni?
28 Haec mihi dixi: deinde oravi, ut solebam, atque dormivi.
Augustinus HOME



Augustinus, Epistolae, 3, 3. <<<     >>> 5.
monumenta.ch > Augustinus > 4