monumenta.ch > Augustinus > 3
Augustinus, Epistolae, 3, 2. <<<     >>> 4.

Augustinus, Epistolae, 3, 3.

1 Sed exspecta; videamus quid sit hoc nescio quid, quod suggeritur menti: certe sensibilis mundus nescio cuius intelligibilis imago esse dicitur.
2 Mirum autem est quod in imaginibus videmus, quas specula referunt: nam quamvis ingentia specula sint, non reddunt maiores imagines, quam sunt corpora etiam brevissima obiecta.
3 In parvis autem specillis, sicut in pupillis oculorum, etsi magna facies sese opponat, brevissima imago pro modo speculi formatur.
4 Ergo et imagines corporum minui licet, si specula minuantur: augeri, si augeantur, non licet.
5 Hic profecto aliquid latet, sed nunc dormiendum est.
6 Neque enim Nebridio beatus quaerendo videor, sed fortasse aliquid inveniendo.
7 Id autem aliquid quid est?
8 an illa ratiocinatio, cui tanquam unicae meae blandiri soleo, et ea me nimis oblectare?
Augustinus HOME