monumenta.ch > Augustinus > 2
Augustinus, Epistolae, 3, 1. <<<     >>> 3.

Augustinus, Epistolae, 3, 2.

1 Sed ubi est ista beata vita?
2 ubi?
3 ubinam?
4 O si ipsa esset, repelleret atomos Epicuri.
5 O si ipsa esset, sciret nihil deorsum esse praeter mundum.
6 O si ipsa esset, nosset extrema sphaerae tardius rotari quam medium, et alia similia quae similiter novimus.
7 Nunc vero quomodo vel qualiscumque beatus sum, qui nescio cur tantus mundus sit, cum rationes figurarum per quas est, nihil prohibeant esse, quanto quis voluerit, ampliorem?
8 Aut quomodo non mihi diceretur, imo non cogeremur confiteri corpora in infinitum secari, ut a certa velut basi in quantitatem certam certus corpusculorum numerus surgeret?
9 Quare cum corpus nullum esse minimum sinitur, quo pacto sinamus esse amplissimum, quo amplius esse non possit; nisi forte illud quod Alypio aliquando dixi occultissime, habet magnam vim: ut quoniam numerus ille intelligibilis infinite crescit, non tamen infinite minuitur, nam non eum licet ultra monadem resolvere; contra sensibilis (nam quid est aliud sensibilis numerus, nisi corporeorum vel corporum quantitas?) minui quidem infinite, sed infinite crescere nequeat.
10 Et ideo fortasse merito philosophi in rebus intelligibilibus divitias ponunt, in sensibilibus egestatem.
11 Quid enim aerumnosius quam minus atque minus semper posse fieri?
12 Quid ditius, quam crescere quantum velis, ire quo velis, redire cum velis, quousque velis, et hoc multum amare quod minui non potest?
13 Quisquis namque intelligit istos numeros, nihil sic amat ut monadem; nec mirum, cum per eam fiat, ut caeteri amentur.
14 Sed tamen cur tantus est mundus?
15 poterat enim esse vel maior, vel brevior.
16 Nescio: tale est enim.
17 Et cur hoc loco potius quam illo?
18 Nec in ea re debet esse quaestio, ubi quidquid esset, quaestio esset.
19 Unum illud multum movebat, quod infinite corpora secarentur.
20 Cui fortasse responsum est, de vi contraria intelligibilis numeri.
Augustinus HOME