monumenta.ch > Augustinus > 1
Augustinus, Epistolae, 3, . . . <<<     >>> 2.

Augustinus, Epistolae, 3, 1.

1 Utrum nescio quo, ut ita dicam; blandiloquio tuo factum putem, an vere ita se res habeat; incertum apud me est.
2 Nam repente accidit, nec satis deliberatum est, quatenus debeat committi fidei.
3 Exspectas quid istuc sit.
4 Quid censes?
5 Prope persuasisti mihi, non quidem beatum esse me; nam id solius sapientis praedium est; sed certe quasi beatum: ut dicimus hominem, quasi hominem in comparatione hominis illius quem Plato noverat; aut quasi rotunda et quasi quadra ea quae videmus, cum longe ab eis absint quae paucorum animus videt.
6 Legi enim litteras tuas ad lucernam iam coenatus; proxime erat cubitio, sed non ita etiam dormitio: quippe diu mecum in lecto situs cogitavi, atque has loquelas habui, Augustinus ipse cum Augustino: Nonne verum est quod Nebridio placet, beatos nos esse?
7 Non utique; nam stultos adhuc esse, nec ipse audet negare.
8 Quid, si etiam stultis beata vita contingit?
9 Durum quasi vero parva, vel alia ulla miseria sit quam ipsa stultitia.
10 Unde ergo illi visum est?
11 an lectis illis libellis etiam sapientem me ausus est credere?
12 Non usque adeo temeraria est laetitia gestiens, praesertim hominis cuius quanti ponderis consideratio sit, bene novimus.
13 Illud igitur est: scripsit quod nobis putavit dulcissimum fore; quia et illi dulce factum est quidquid posuimus in illis litteris, et scripsit gaudens, nec curavit quid committendum gaudenti calamo esset.
14 Quid, si Soliloquia legisset?
15 Laetaretur multo exundantius, nec tamen reperiret plus aliquid, quod me appellaret, quam beatum.
16 Cito ergo summum nomen effudit in me, nec sibi aliquid reservavit quod de me laetior asseveret.
17 Vide laetitia quid faciat!
Augustinus HOME