Augustinus, Epistolae, 1a, 2.
1 | Tantum enim tunc variarum sectarum studia flagrabant, ut nihil metuendum esset nisi falsi approbatio. |
2 | Pulsus autem quisque illis argumentis ab eo quod se firmum et inconcussum tenere crediderat, tanto constantius atque cautius aliud quaerebat, quanto et in moribus maior erat industria, et in natura rerum atque animorum altissima et implicitissima latere veritas sentiebatur. |
3 | Tanta porro nunc fuga laboris et incuria bonarum artium, ut simul atque sonuerit, acutissimis philosophis esse visum nihil posse comprehendi, dimittant mentes et in aeternum obducant. |
4 | Non enim audent vivaciores se illis credere, ut sibi appareat quod tanto studio, ingenio, otio, tam denique multa multiplicique doctrina, postremo vita etiam longissima Carneades invenire non potuit. |
5 | Si vero etiam aliquantum obnitentes adversus pigritiam, legerint eosdem libros, quibus quasi ostenditur naturae humanae denegata perceptio; tanto torpore indormiscunt, ut nec coelesti tuba evigilent. |