Augustinus, Epistolae, 1a, 1.
1 | Academicos ego, ne inter iocandum quidem, unquam lacessere auderem: quando enim me tantorum virorum non moveret auctoritas, nisi eos putarem longe in alia, quam vulgo creditum est, fuisse sententia? |
2 | Quare potius eos imitatus sum quantum valui, quam expugnavi, quod omnino non valeo. |
3 | Videtur enim mihi satis congruisse temporibus, ut si quid sincerum de fonte Platonico flueret, inter umbrosa et spinosa dumeta potius in pastionem paucissimorum hominum duceretur, quam per aperta manans, irruentibus passim pecoribus, nullo modo posset liquidum purumque servari. |
4 | Quid enim convenientius pecori est, quam putari animam corpus esse? |
5 | Contra huiusmodi homines opinor ego illam utiliter excogitatam Dei veri artem atque rationem. |
6 | Hoc autem saeculo cum iam nullos videamus philosophos, nisi forte amiculo corporis, quos quidem haud censuerim dignos tam venerabili nomine, reducendi mihi videntur homines (si quos Academicorum per verborum ingenium a rerum comprehensione deterruit sententia) in spem reperiendae veritatis: ne id quod eradicandis altissimis erroribus pro tempore accommodatum fuit, iam incipiat inserendae scientiae impedimento esse. |