monumenta.ch > Augustinus > Qui excommunicatus fuerat.
    >>> PRIMA CLASSIS.

Augustinus, Epistolae, FRAGMENTUM Quod in veteri codice Ecclesiae Trecensis continente collectiones Cresconii et Ferrandi repertum est, cum titulo hic affixo. EX EPISTOLA AD CLASSICIANUM, Qui excommunicatus fuerat.

1 Ego propter eos qui pro peccato unius animae, totam domum eius, id est plurimas animas anathemate ligant, maxime ne ibi quisquam sine Baptismate de corpore abscedat; et utrum non etiam de ecclesia pellendi sunt, qui eo confugiunt quo fidem fideiussoribus frangant, adiuvante Domino, et in concilio nostro agere cupio, et si opus fuerit ad Sedem apostolicam scribere; ut in his causis quid sequi debeamus concordi omnium auctoritate constituatur, atque firmetur.
2 Illud plane non temere dixerim, quod si quisquam fidelium fuerit anathematus iniuste, ei potius oberit qui faciet, quam ei qui hanc patietur iniuriam.
3 Spiritus enim sanctus habitans in sanctis, per quem quisque ligatur aut solvitur, immeritam nulli poenam ingerit: per eum quippe diffunditur charitas in cordibus nostris, quae non agit perperam.
Augustinus HOME

bnf12205.17