monumenta.ch > Augustinus > 6
Augustinus, Epistolae, EPISTOLA CCXVI. . Valentinus Augustino, renuntians quae exstiterit causa dissidii, quive auctores tumultus in suo coenobio; tum declarans fidem suam de libero arbitrio et de iustitia Dei remunerantis; ac denique Florum, quem ipsi mittit, ab erroris suspicione liberans. , , 5. <<<    

Augustinus, Epistolae, EPISTOLA CCXVI. . Valentinus Augustino,..., 6.

1 Sed ora, piissime pater, ut iam non curam geramus, nisi pro peccato nostro lacrymis expiando, et Dei gratia commendanda.
2 Ora, domine pater, ut non urgeat super nos puteus os suum (Psal. LXVIII, 16), ut salvemur a descendentibus in lacum (Psal. XXIX, 4), ut non pereat cum impiis anima nostra (Psal. XXV, 9) per superbiam nostram, sed sanetur per Domini gratiam.
3 Sicut ergo praecepisti, domine papa, frater noster Florus, servus Sanctitatis tuae, omni alacritate perrexit, cui non impedit, sed proficit fatigatio, ut accedat ei dilucidata cordis instructio; quem tuae Sanctimoniae suppliciter commendamus, pariterque deposcimus, ut et ignaros tuis orationibus Domino commendes mansuetissime componendos.
4 Ora, domine et dulcissime pater, ut fugiat diabolus de congregatione nostra, et amota omni alienarum quaestionum procella, navis propositi nostri epibatis quietis onusta intra stationem tutissimi portus secure consistat, dum navigat per hoc mare magnum et immensum, et in illo portu, intra quem iam non erit metuendum vitae navigium, mercium indiscrepans accipiat pretium placitarum.
5 Hoc tuae Sanctitatis impetraturos nos confidimus adiutorio, per gratiam quae est in Christo Iesu Domino nostro.
6 Omnes filios apostolatus tui dominos nostros clericos, ac sanctos in congregatione propositi servientes deprecamur ut digneris nostro officio salutare, ut cum tua Beatitudine omnes pro nobis orare dignentur.
7 Indiscrepans Trinitas Domini Dei nostri apostolatum tuum, quem elegit per gratiam, conservet nobis in Ecclesia sua, et nostri memorem coronet in Ecclesia magna; quod optamus, domine.
8 Si quid autem famulus tuae Sanctitatis frater suggesserit Florus, pro regula monasterii, digneris pater, petimus, libenter accipere, et per omnia nos infirmos instruere.
Augustinus HOME

bnf12205.16

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik