monumenta.ch > Augustinus > 5
Augustinus, Epistolae, EPISTOLA CCXVI. . Valentinus Augustino, renuntians quae exstiterit causa dissidii, quive auctores tumultus in suo coenobio; tum declarans fidem suam de libero arbitrio et de iustitia Dei remunerantis; ac denique Florum, quem ipsi mittit, ab erroris suspicione liberans. , , 4. <<<     >>> 6.

Augustinus, Epistolae, EPISTOLA CCXVI. . Valentinus Augustino,..., 5.

1 Sed cur non directum non timet proferri mendacium?
2 Liberum arbitrium Dei gratia curatum non negamus; sed per Christi quotidianam gratiam proficere credimus, et adiuvari confidimus.
3 Quid homines dicunt, In mea est potestate ut faciam bonum?
4 si tamen homines facerent bonum.
5 O inanis gloriatio miserorum!
6 quotidie peccata arguunt, et ipsi sibi assumunt nudum liberum iactantes arbitrium; non discutientes conscientiam suam, quae non potest curari nisi per gratiam, ut dicerent: « Miserere mei; sana animam meam, quia peccavi tibi » (Psal. XL, 5).
7 Quid facerent qui de libero sibi gloriantur arbitrio (quod non negatur cum Dei duntaxat adiutorio), si iam absorpta esset mors in victoriam, si iam mortale nostrum indueret immortalitatem, et corruptibile nostrum indueret incorruptionem (I Cor. XV, 53, 54)?
8 Ecce foetent vulnera, et superbe petitur medicina.
9 Non dicunt sicut iustus, « Nisi Dominus adiuvisset me, paulo minus habitasset in inferno anima mea » (Psal. XCIII, 17): non dicunt sicut sanctus, « Nisi Dominus custodierit civitatem, frustra vigilat qui custodit eam » (Psal. CXXVI, 1).
Augustinus HOME

bnf12205.16