Augustinus, Epistolae, EPISTOLA CCXVI. . Valentinus Augustino,..., 4.
1 | Sed quia interdum, domine papa, provenit gaudium ex tristitia, non adeo maestificamur, quia per ignaros et curiosos suavissimis monitionibus tuae Sanctitatis illuminari meruimus. |
2 | Nam et dubitatio beati Thomae apostoli foramina clavorum quaerentis (Idem. XX, 25), confirmatio fuit Ecclesiae universalis. |
3 | Accepimus igitur, domine papa, medicamentum pie curantium tuarum cum gratia litterarum, et contudimus pectora nostra, ut saltem sic sanetur conscientia nostra, quam per liberum arbitrium nostrum, quod donat misericordia, curat et vivificat gratia; sed in hoc tempore, quando adhuc misericordiam cum dilatione cantamus. |
4 | Nam cum coeperimus iudicium cantare Domino, reportaturi sumus mercedem pro opere nostro, quia misericors et iustus Dominus, miserator et rectus (Psal. CXI, 4). |
5 | Quia sicut docet nos Sanctitas tua, repraesentari nos oportet ante tribunal Christi, ut recipiat unusquisque nostrum propria corporis, prout gessit, sive bonum, sive malum (II Cor. V, 10): quia veniet Dominus, et merces eius cum ipso (Isai. XL, 10): quia stabit homo et opus eius ante ipsum: quia veniet Dominus sicut clibanus ardens, ut incendat impios tanquam stipulam (Ioel. II, 3, 5); et timentibus nomen Domini orietur sol iustitiae, quando impii punientur iudicio iustitiae (Malach. IV, 1-3). |
6 | Hoc iustus, cuius tu amicus es, domine papa, exclamat, contremiscit, et suppliciter dicit: « Domine, ne intres in iudicium cum servo tuo » (Psal. CXLII, 2). |
7 | Si gratia esset remunerantis, non timeret iustus secretarium iudicium maiestatis. |
8 | Servi tui Flori haec fides est, pater; non sicut fratres isti sunt locuti. |
9 | In praesentiarum audierunt ab illo dictum, non iuxta merita nostra dari donum pietatis, sed per gratiam Redemptoris: nam de illo die, quis dubitet longe esse gratiam, cum coeperit irasci iustitia? |
10 | Hoc clamamus, pater, hoc te docente canimus, non securi, sed trepidi: « Domine, ne in furore tuo arguas me, neque in ira tua corripias me » (Psal. VI, 2). |
11 | Hoc dicimus: emenda nos, Domine, et de lege tua erudi nos, ut mitiges nos a diebus malis (Psal. XCIII, 12, 13). |
12 | Hoc credimus docente te, venerabilis pater, quia Deus interrogat iustum et impium, quia a dexteris et a sinistris positis bonis et malis, imputat remuneranda opera pietatis, enumerat puniendam tenacitatem impietatis. |
13 | Ubi erit gratia, quando pro sui qualitate dispungentur opera, sive bona, sive mala? |