1 | Venerabilia scripta, et librum tuae Sanctitatis, ita tremebundo corde suscepimus, ut sicut beatus Elias, cum in speluncae limine staret, faciem suam gloria Domini transeunte velavit; ita nos obiurgatos oculos teximus, quia per rusticitatem fratrum nostrorum nostro iudicio erubuimus, quorum inordinata profectione tuam meruimus Beatitudinem salutare; quia tempus loquendi, et tempus tacendi, ne dum per dubitantes et de veritate fluctuantes scriberemus, de dictis sapientiae tuae, quae est sicut angeli Dei, dubitare cum dubitantibus videremur. |
3 | Nam ad librum dulcissimum Sanctitatis tuae ita sumus alacriter iucundati, ut sicut Apostoli Dominum post resurrectionem prandentem secum non audebant interrogare quis esset; sciebant enim quia Iesus est (Ioan. XXI, 12): ita et nos nec voluimus, nec ausi sumus interrogare de libro, utrum tuae Sanctitatis esset; cum ipsa fidelium gratia quae in eo liberaliter commendatur, nobis tuum, domine sancte papa, eloquiis vivasissimis contestetur. |