monumenta.ch > Augustinus > 6
Augustinus, Epistolae, ACTA ECCLESIASTICA SEU EPISTOLA CCXIII . Ecclesiastica Gesta a B. Augustino confecta in designando ERACLIO qui ipsi in episcopatu succederet, atque interim senem aliqua parte curarum sublevaret. , , 5. <<<     >>> 7.

Augustinus, Epistolae, ACTA ECCLESIASTICA SEU EPISTOLA CCXIII..., 6.

1 Cumque reticeretur, Augustinus episcopus dixit: Ego charitati et benevolentiae vestrae apud Dominum Deum nostrum gratias ago, imo de illa Deo gratias ago.
2 Ergo, fratres, quidquid est quod ad me perferebatur, ad illum perferatur: ubi necessarium habuerit consilium, meum non negabo auxilium; absit ut subtraham.
3 Tamen quidquid illud est quod ad me perferebatur, ad illum perferatur.
4 Ipse me aut consulat, si forte non invenerit quid facere debeat, aut poscat adiutorem quem novit patrem: ut et vobis nihil desit, et ego tandem aliquando, si quantulumcumque spatium mihi huius vitae donaverit Deus, ipsam meam quantulamcumque vitam non dem segnitiei, nec donem inertiae, sed in sanctis Scripturis, quantum ipse permittit et largitur, exerceam; hoc et ipsi proderit, et per ipsum etiam vobis.
5 Nemo ergo invideat otio meo, quia meum otium magnum habet negotium.
6 Video me de hac re propter quam vos invitavi, omnia vobiscum egisse quae debui: hoc ad ultimum rogo, ut Gestis istis dignemini subscribere qui potestis.
7 Hic mihi responsione vestra opus est: teneam responsionem vestram; de hac assensione aliquid acclamate.
8 A populo acclamatum est: Fiat, fiat; dictum vicies quinquies.
9 Dignum est, iustum est; dictum vicies octies.
10 Fiat, fiat; dictum quater decies.
11 Olim dignus, olim meritus; dictum vicies quinquies.
12 Iudicio tuo gratias agimus; dictum tredecies.
13 Exaudi, Christe, Eraclium conserva; dictum octies decies.
Augustinus HOME